- USUM
- USUMCassan, dictus quoque Ozun-Asembec, ex Assembiorum familia, filius Aliberci, oriundi ex Tamerlane, quique de factone Arietis albi etat. Cum Praefectus Armentiae esset, occisô Rege Ioonchâ, cum filio Acehhali utrôque de factione Arietis nigri, Persiae regnum occupavit, bellôque Turcis illatô, filiam Imperatoris Tranpezuntini, licet Mahometanus, sibi iunxit. Foedus quoque cum Christianis pepigit, successu rerum inclyrus, sed parum iis profuit. Mortus A. C. 1478. Angiolelus, de reb gestis Usum-Cass. P. Bzarrus, l. 10. Rer Pers.Chalcondylas, Hist. Turc. Graecis Cazanes Longus dictus, cum Venetis contra Turcas foedus iniit sollenne, sed ut dictum nullô eorum commodô. In familiam postmodum eius, ut et Turcomannos, e quibus oriundus, atrociter saeviit Ismael Sophi maior natu fil. Haiddaris Principis Urbis Ardevil, in media, quem Uzum-Cassanis. fil. Iakkubbus praeliô inter fecerat, capite eius canibusin praedam obiectô : sicque novam Familiam Ismael orsus est, quae hodieque ad Persiae clavum sedet, Georg. Hornius, Orle Imper. cum Notis L. Ioach. Felleri, p. 421. et 422. Vide quoque supra passim, inprimis ubi de Persia, et Turcomannis, nec non voce Karakionli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.